Carolus Bulfinch

Carolus Bulfinch.
Thomas Bulfinch, pater Caroli, ca. 1757.
Hannah Apthorp, uxor, ca. 1788.

Carolus Bulfinch (8 Augusti 176315 Aprilis 1844) fuit architectus Americanus, a multis primus habitus homo in America natus qui architecturam professionaliter exercuit.[1] Bulfinch cursum vitae Bostoniae in Massachusetta et Vasingtoniae in Districtu Columbiae degit, ubi Curator Aedificationis Publicae meruit mediamque Capitolii Civitatum Foederatarum rotundam aedificavit. Sua opera notabilia sunt propter simplicitatem, compensationem, et iudicium, atque origines sunt proprii modi architecturae Foederalis, praecipue tholos, columnas, et ornamenta classica exprimens, qui in architecturam Americanam saeculi undevicensimi ineuntis dominabatur.

  1. Baltzell et Digby 1996:322-324.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy